- KEZIAH
- KEZIAHHebr. Gap desc: Hebrew indubie ab aromare eius nominis, quod Arabibus similiter est Gap desc: Hebrew hinc Graecis κασία vel καςςία Latinis Casia vel Cassia aromatica, vocata est secundogenita filia Hiobi, de qua Hiobi c. 42. v. 14. tanquain pretiosa et fragrans instar cassiae, cum ratione formae, tum ratione paterni amoris ac desiderii. Iam enim olim familiare Arabibus fuit, a floribus aromatis, plantisque odoratis, servis, clientibus, liberis, et quotquot apud eos in gratia ac favore, nomina indere. Ab hac nomen videtur impositum monti Casio vel Cassio, in Orientali Geographia celebratissimo, quemadmodum maior natu sotor eius Iemima regionem Arabiae Iemamam denominavit: cum ut regionibus urbibusque, sic quoque montibus, a viris feminisque inclitis nomina saepius haesisse notissimum sit. Et Casiam hanc fuisse in feminis illustrem, eius natales,nomen, forma, hereditas loquuntur. Ex eadem forte natam dicemus Καςςιπόπην vel. Καςςιόπειαν Cassiopen in fabulis Graecorum, remoti scilicet in Aethiopia (quidni Arabiâ) Regis filiam, supra mulieres omnes aetatis suae formae gloriâ superbientem, de forma cum Nereidrbus certantem, et quae alia non aliena sunt ab hac Cassia, a forma inprimis cum sororibus suis commendatissima. Vide Frid. Spamhem. ubi supra p. 101. et 202.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.